27 August 1249 - Lyon.
Innocencius episcopus, seruus seruorum Dej, venerabilj fratri
episcopo et dilectis filiis clero et populo Finlandie, salutem
et apostolicam benediccionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos
et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere
consueuit et, ne prauorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam
pia mater sue proteccionis munimine confouere. Eapropter,
dilectj filij, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes
assensu, adinstar felicis recordacionis G[regorii] pape,
predeccesoris nostri, vestras et diocesin Finlandie sub beatj
Petri et nostra proteccione suscjpimus et presentis scriptj patrocinio
communimus. Nullj ergo omnino hominum liceat honeste proteccionis
paginam infringere nel ei ausu temerario contraire. Si quis autem
attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dej et beatorum Petri et Paulj, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Lugdunj vj kalendas Septembris pontificatus nostri anno septima.
The translation, which is not a verbatim one, is done by Pauli Kruhse with the assistance of the Finnish language translation (reference to that on the Finnish language pages).
Back to the history page.